Liber Job*

Caput 3: Versus 19

Parvus et magnus ibi sunt.Ibid.Quia hic est discretio operum, ibi erit dignitatum. Unde:In domo Patris mei mansiones multae sunt.Joan. 14.Et servus.Qui peccat, servus est peccati, quia hic nunquam liber fit, dum judicem metuit: sed ibi liber erit, ubi de venia nulla dubietas erit. Erit quidem ibi memoria culpae, non quae mentem polluat, sed quae sine laesione beatitudinis, arctius beatitudini et laetitiae astringat, ut sanati dolorum sine dolore recordamur; unde amplius medico gratias agimus.
(* Traductions européennes)